monumenta.ch > Plinius > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 86
{XXIII} Sardonyches olim, sicut ex ipso nomine apparet, intellegebantur candore in sarda, hoc est veluti carne ungui hominis inposita, et utroque tralucido. talesque esse Indicas tradunt Ismenias, Demostratus, Zenothemis, Sotacus, hi quidem duo reliquas omnes, quae non traluceant, caecas appellantes.